Note: If you find this document and others in the archives useful, please do not copy except for private use.
[84]
N præcendenti libro, Dei summi auxilio
freti, vnum & triginta per ordinem spiritus supremos artis nostræ
Imperatores cum ducibus, comitibus & seruitoribus suis nobis ad operationem
necessariis non sine magno sudore digessimus: quorum et si ad omnium arcanorum
nunciationem, quantumlibet secretam, ministeria
copiose omni operanti sufficiant: ne quid tamen eorum, quæ ad perfectionem
huius artis conducere possunt, videremur obmittere: libro primo secundum
statuimus copulare. Cum autem singulis horis diei & noctu spiritus
singuli per quorundam sapientum træditionem sint ad varias operationes
diuersosque & mirandos effectus deputati: placuit nobis eorum ordinem
duntaxat, non superstitionem, imitari: vt sumamus sine læsione Christiani
nominis ab eis quod nobis ad nostrum conducit propositum: reliqua vero
tanquam magicis artibus plena, & fidei nostræ contraria spernendo
transeamus. Singulis itaque horis tam diurnis quam nocturnis deputatos
per secretum Salomonis, cognominati Hermetis in suo de Magia volumine Spiritus
principales tanquam artis supremos imperatores cum cæteris officialibus,
nobis ad operationem propositam necessariis, assumentes prosequemur: dabimusqe
& modum & doctrinam omnibus in hac arte studiosis, quibus mentium
suarum cõceptum secretum & arcanum qualibet hora tutiori consilio
patefaciant amicis. Quilibet namque princeps suis Spiritibus, ducibus,
comitibus & seruitoribus tanquam speculator præsidet: ad cuius
præceptum vocati à nobis legitimo carmine veniunt: arcana
commissa perferunt, & se nobis obedientes promptosque in omnibus ostendunt.
Sed cum denuo Spirituum mentionem sini habiturus, rursus mihi reor esse
præfandum: Nihil in hac arte nostra haberi friuolum: nihil Euangelicæ
traditioni aut Catholicæ fidei contrarium: nihil omnino tradi superstitiosum.
Omniæ enim, quæ vel in præcedente volumine diximus, vel
in sequentibus dicturi sumus, naturalibus, licitis & honestis sunt
subnixa principijs: solisque peregrinis institutionibus velatum mysterium,
& verba nominibus inuoluta spirituum, lectorem requirunt eruditum.
Vtimur enim ministerio Spirirus ad velandum secretum, quud noceret reprobis
publicatum. Et ne quis in horarum supputatione ex errore deficiat: horas
planetarum tam in die, quam in nocte, nos accepisse noscat.
[86]
Comites autem cum seruitoribus suis ad ministerium huius artis specialiter deputati sunt: in quod etiam sine ducum presentia crebrius mittuntur: qui cum sint ex supremo inter spiritus ordine: aliquantulum superbos se & rebelles exhibere vocantibus sole~t: nec facile alicui nisi peritissimo in arte Steganographiæ sine labore & periculo obtem pereant: procaces enim sunt, & ad illusiones irrisionesq; hominum promptissimi, deridentq; & subsannant maxime illos, quos in arte Steganographie minus offenderint esse peritos. Eos autem, quos audaces, constantes & expertos in arte ipsa considerant, reuerentur & metuunt, eorumq; mandatis cum tremore & reuerentia promptissime semper obediunt. Iam itaq; ex comitibus eorum, qui nobis sunt necessarij in operationibus Steganographiæ hac hora, nomina referemus.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Ameniel | Brumiel | 10 | 100 | 1000 | m | n |
| Charpon | Nestoriel | 10 | 100 | 1000 | a | b |
| Darosiel | Chremas | 10 | 100 | 1000 | 10 | 20 |
| Monasiel | Meresyn | 10 | 100 | 1000 | 20 | 10 |
Habemus iam ex ducibus magni Samaelis 4. & ex comitibus totidem, ex seruitoribus ex triplici ordine 4440 quorum ministerium ad omnem operationem artis Steganographiæ, quo ad primam horam diei, copiosè nobis sufficit.
Cum itaque in prima hora diei operari in arte volueris , characterem domini ascendentis scribe in schedulam primo, deinde lunæ postea reliquorum planctarum omnium secu~dum ordinem consuetum, & in sine characterem signi eadem hora ascendentis. Cumque hoc compleueris, scribe in dorso eiusdem schedulæ istam coniurationem cum silentio, tacens.
SIT arcanum magnum, arduumque secretum, qualecunq; pro tempore occurrit & tale, quod nulli debeat communicari: nec literis credendum, nec tabellionibus: quia non est in hac arte, maximé per spiritus huius secundi voluminis, operandum pro paruis leuibusq; causis, quæ alias per literas nunciari possunt.
Literas super his formabis ad
placitum.
MAIESTAS Catholicæ fidei, cunctis firmiter seruanda hominibus foelicitatem vitæ sempiternæ Christo famulantibus spopondit. Tenete Catholicam fidem Christianam, glorificate Omnipotentem, fugientes tumultum vanitatis. Nemo prauorum operum viram beatam habebit. Homo fidelis sequatur Christum tramite virtutum. Operibus bonis decoratur integritas: & Catholicum nomen Christiana fidelitate seruatur. Nam prauus homo fidem obnubilat. Christus odit temerarios, amatqe Christianos exercentes Catholicas operationes, tranquillitatem venerantes.
Cum literas acceperit is, cui mittuntur, in arte peritus præmittat [88]ea, quæ sunt ex generalis artis institutione præmittenda: & dicat præscriptam coniurationem eo modo & ritu, quibus prædiximus in schedula scriptam cum charactere domini ascendentis, cæterisq; exprressis. Mox autem vt coniurationem compleuerit: spiritum videbit præsente~, quo viso, imperterrite dicat + penador auenal + solmenial phanu + sauear caschanti hernoty maduran. Amen. His dictis, sileat, & vicebit spiritum appropinquantem ad se, & commissum arcanum referre in aurem secrete atque secure, quem sine timore ita audiat cum magna industria, vt si aliquis circumsederit, ne vel nutu vel verbo spiritum indicec præsentem.
RÆSIDENS & Imperator
secundæ horæ diei principalis vocatur Anael, qui habet sub
suo Imperio deputatos in ministerium huius artis Steganographiæ Duces
10. Comites, Centuriones & Præside~tes omnibus spiritibus suis
100. seruorum adhuc mihi non est certus numerus. Hora autem diei secunda
vocatur Ceuorym, in qua mutabiles operationes fiunt cunctis stupendæ
hominibus. Istius Imperatoris spiritus omnes sunt satis beneuoti, iucundi,
hilares, & ad obediendum operante in arte ptomptissimi: modo sit peritus
in arte, fortis animo, constans & bene intelligens.
| R. | R. | R. | ||||
| Menarchos | Orphiel | Quosiel | 10 | 100 | G. | n. |
| Archiel | Cursiel | Ermaziel | 10 | 100 | G. | n. |
| Chardiel | Elmoym | Granyel | 10 | 100 | G. | n. |
In hac tabula posuimus ex ducibus Anaelis 3. ex comitib. 6. & ex seruorum n.330. qui nobis ad omnem operationem Steganographie in hac secu~da hora diei per suos ordines missitando sufficiu~t.
Cum itaque in hac hora volueris aliquid in Steganographia [89]operari, scribe in munda schedula characterem domini ascendentis, & secundum ordinem sequentem illum: cæteros planetas ac nouissime signu~ domus XII. cum encausto facto ex materia istius artis. Deinde scribas in dorso prædictæ schedulæ istam coniurationem cum silentio, facie conuersa ad solem.
Coniuratione scripta, fac cætera, que nosti secundum artem facienda. Deinde Carmen sub silentio dicas: & spiritum mox videbis præsentem, hilarem, iucundum atque beneuolum ad omnia: cui arcanum committas secure.
Cum literas missas acceperit is cui missæ sunt, in arte petitus: præmissis generaliter præmitti consuetis, ordinet dominu~ ascendentis cum cæteris: quæ sunt de more in chartula: dicatque coniurationem præscriptam. Qua dicta, spiritus missus apparebit visibilis: ad que~ conuersus in trepide dicat. Fabelmerusyn passoriel liertos ryneas melchus thyrmo nydran vear padroys. Completo hoc Carmine, spiritus mox blandus acceder, referabitque mysterium commissum fideliter. Caueat autem omnis in hac arte operaturus, tam is qui mittit spiritum, quam ille ad quem fuetit destinatus: ne in publico vel inter alios, qui non sunt huius artis periri, quicquam operari præsumant quia omnes spiritus horarij amant secretum, & publicum detestantur: & sine periculo non abirent.
ERTIA hora appellatur
Dansur, cuius supremus spiritus & imperator vocatur Vequaniel, habens
sub suo imperio duces 20. comites 200. Seruorum incertus est numerus. Horum
officium est ad omnia generale: suntque satis prompti atque beneuoli in
omnibus, quæcunque eis fuerint commissa, & fideles & securi:
nec sunt inuoluntarij ad obedientiam; sed vocati in publico sine læsione
aut periculo [91]vocantis minimè
possunt. Amant enim secretu~, sicut & cæteri omnes, qui horis
& earum operationibus præsunt. Nomina vera omnium non noui, sed
paucorum tantum, quæ reuelantibus ipsis in hanc tabulam redacta nobis
sufficiunt.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Asmiel | Drelmech | Gemarij | 20 | 20 | 200 | 200 |
| Persiel | Sadiniel | Xantiel | 20 | 20 | 200 | 200 |
| Mursiel | Parniel | Seuiel | 20 | 20 | 200 | 200 |
| Zoesiel | Comadiel | Furiel | 20 | 20 | 200 | 200 |
In hac tabula nominatos habemus ex ducibus 4. ex comitibus 8. & ex seruitoribus eorunde~ innumeratos 1730. qui nobis ad omnes huius artis operationes in hora tertia diei sufficiunt. Cum ergo volueris in hac hora Spiritum pro aliquo nuntio perferendo ad amicum vocare: non pauciores, quam ad minus duces duo, comites totidem cum seruiws eorum vocentur. Si aute~ plures vel pauciores vocare volueris; poteris quidem, sed oportebit coniurationem habere ad imperatore~ vniuersalem, sine cuius mandato non violant ordinem suum Spiritus. Itaque scribe in chartam nouam, characterem domini ascendentis, ceterosq, per ordinem planerarum, cum signo domus duodecimæ, eo modo quo institutio artis requirit. In dorso chartæ scribe istam Coniurationem.
[92]
CVm te amatorem artium humanitatis nouerim, deuotumqe Christianæ fidei cultorem, maximumqe fautorem omnium philosophorum, libenter gratificor petitionibus tuis mira voluptate amicitiæ adductus. Librum de scriptoribus prænotatum Ecclesiasticis Catholicisqe doctoribus, tibi hortanti ecce transmitto, vt habeas, quo animum oblectes. Codicem autem Hermetis, & libros Dionysii de Spiritibus, opusqe grande Euencii de hibernis quæstionibus mihi remittas. Christus dignetur cordis nostri oculos zelo feruentissimo sui amoris exornare: faciatqe nos habere amorem coelestium bonorum atqe desideríis infimis exutos vanos honores doceat contemnere, quatenus artis sublimia, naturæ quoqe grandia secreta penetrare queamus, habeamuaque continuum ad Philosophiam desiderium, purifiare affectus, quo Catholicam fidem semper honestissimis exornemus moribus. Tene magnum verbum: philosophus es, dimitte omnia & inuenies: horam suspicare proximam mortis: quatenus paratus occurras. Vale. 3. Cal. Apr. M.D.
Cum literas quascunq; charactere Vequanielis obsignatas acceperis; scribe figuram domini ascendentis, & domus XII. cum cæteris quæ requiruntur ad artem in schedula noua, & in dorso eius coniurationem prædictam; & statim Spiritus missus apparebit visibilis; quem mox vt videris, dic carmen istud.
VARTA hora diei vocatur
Elechym, cuius supremus angelus apparatur Vathmiel, qui habet sub se deputatos
ad hanc artem Steganographiæ duces nominatissimos 10. comites vero
100. seruorum infinitus est numerus. Habentq; officium nunciandi generaliter
omnia arcana: & sunt valde boni, beneuoli & obedientes ad omnia,
quæcunq. iubentur. Verum secreti amatores tumultus hominum valde
detestantur. Ergo caue, ne inter alios constitutus, qui non sunt in arte
periti, aliquid per eos operari attemptes: quia nec facile coniurati accederent:
& sine tuo periculo non abirent. Custodi omnia, quæ tibi præcipimus:
& habebis magnum in hac scientia profectum.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Ammyel | Emarfiel | Iermiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Larmich | Permiel | Thuroz | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Marfiel | Queriel | Vanesiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Ormyel | Strubiel | Zasuiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Zardiel | Diuiel | Hermiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Habemus in hac tabula ex ducibus Vathmielis 5. ex ducibus vero 10. & seruorum numero 1550. quorum ministeriu~ nobis ad omnem operationem Steganographiæ ad quartam horam est sufficiens. Cum itaque in hac hora volueris operari: characterem domini ascendentis & domus duodecimæ cu~ cæteris scribe in charta noua,& in eius dorso istam Coniurationem, sicut decet.
Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus: obseruet dominum ascendentis eiusdem horæ, & signum domus duodecimæ scribatque eorum characteres cum cæteris in charta, cum aliis quæ requiuntur ad operationem, dicatque postea coniurationem supra dictam, & viso spiritu ista verba: Camerusin aproysi lierto thulnear venean maueas fabelron. His dictis, accedet spiritus missus: & commendatum sibi arcanum fideliter & sine periculo reuelabit.
[95]
VINTA
hora diei vocatui Fealech, & spiritus eius nominatur Sasquiel, Imperator
magnus & potens, qui habet sub suo Imperio inter multos duces 10. comites
100. cum famulis eorum, in ministerium diuersarum & maxime secretarum
artium & huius scientiæ nostræ deputatos. Et notandum,
quod duces raro vocantur in hora quinta ad operationes Steganographiæ,
quia non sunt semper necessarij: cum comites vna cum seruis sibi deputatis
ad omnem operationem nobis copiose sufficiant. Si quis tamen etiam ex ducibus
videre aliquos, potestateq; vti eorum voluerit: potest vocare vnum, duos
aut plures: & venient sine mora, qui satis beneuoli sunt & prompti
ad obediendum operantibus.
| R. | R. | R. | R. | ||
| Damiel | Iameriel | Omerach | 10 | 100 | 1000 |
| Araniel | Futiniel | Lameros | 10 | 100 | 1000 |
| Maroch | Rameriel | Zachiel | 10 | 100 | 1000 |
| Sarapiel | Amisiel | Fustiel | 10 | 100 | 1000 |
| Putifiel | Vraniel | Camiel | 10 | 100 | 1000 |
Ex ducibus Sasquielis, iam nominatos 5. habemus, ex comitibus vero 10. & ex seruorum numero 5550. quorum ministerium ad omnem operationem præsentis horæ sufficit. Cu~ itaq; per aliquem ex prædictis operari ad Steganographiam in quinta hora diei volueris: scribe characterem domini ascendentis, domus duodecimæ cum cæteris, quæ ad artem requiruntur in chartula munda: & in eius dorso Coniurationem istam, eo quo scis modo.
[96]
Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus: cognito charactere Sasquielis, præmissisq; præmittendis ex more, dicat supra dictam coniurationem: & statim Spiritus missus apparebit & se visibilem exhibebit. Quo viso, mox dicat ista verba: Fabelmerusyn aueual vear plyan cralti penason. His dictus Spiritus auditis mox accedens reuelabit arcanum:
EXTA
hora diei vocatur Genapherym, & angelus eius est Saniel, magnus &
potens in operationibus suis: qui habet sub suo imperio duces 10. comites
100. seruos 5550. in ministerium diuersarum operationem deputatos: qui
nobis ad omnia; quæ per Steganographiam in hac hora voluerimus operari,
sufficiunt.
Duces tamen rarius vocãtur; licet prompti sint & valde voluntarij ad obediendum mandatis nostris: quia comites eorum officia vt plurimum peragere consueuerunt: cum in alijs experimentis magicis sæpe occupentur.
| R. | R. | R. | R. | ||
| Arnebiel | Gamyel | Nedabar | 10 | 100 | 100 |
| Charuch | Ienotriel | Permon | 10 | 100 | 100 |
| Medusiel | Sameon | Brasiel | 10 | 100 | 100 |
| Nathmiel | Trasiel | Camosiel | 10 | 100 | 100 |
| Pemiel | Xamyon | Euadar | 10 | 100 | 100 |
Habemus ex ducibus Samielis hic nominatos 5. ex comitibus 10. & ex seruoru~ numero 5550. per quos fit operano Steganographiæ in sexta hora diei. Cum itaq; per istos Spiritus operari volueris, fiat omnino in loco secreto: & si ducem vnum aut plures vocare volueris, in tua sit potestare, quamuis non sit opus, quia comites ad omnia intimanda nobis sufficiunt; Itaque scribe in Chartula munda characteres planetarum & signorum consuetos, & in dorso eius coniurationem.
[98]
commissis omnino fideles, si debito modo in omnibus secundum præcepta nostra processeris.
Forma literarum, vt placet.
HVmilimis lamentis orantes gratiam remissionis consequemur, gemitibusqe recipiemus reatuum libertatem. Homines assidue poenitentes lætitiam merito percipient: iustitiæ operibus Catholicam pietatem adornantes: benignitatis lege~ tenebunt Catholicæ laudem. Omnes liberabit piissimus saluator, remisitqe peccata indulgentiam optantibus, diligentibus tramite~ Catholicæ religionis: gaudia percipient beatitudinis. Bona potestas libertatis tramitem legis seruantibus; gloriose triumphabunt, beatitudinem lucidam obtinebunt lumine trinitatas. Anno M.D. Cal. Apr. Ioan. Trith. Abbas scripsit.
Cum has literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus; præmissis præmittendis, dicat coniurationem: & mox Spiritus missus apparebit, quem vt præsentem viderit, dicat hæc verba:
Charmes pormeniel vear saseuij liernoty noty ersy melron. His dictis sicut in arte præcipitur, Spiritus accedet propius, commissumque sibi arcanum fideliter & secrete reuelabit.
EPTIMA hora diei vocatur
Hamarym, & angelus eius appellatur Barquiel: qui habet sub suo imperio
duces 10. comites 100. seruorum magnus & incertus est numerus. Quorum
omnium ministeria per vices & ordines suos ad omnem operationem Steganographiæ
in hora diei septima nobis abunde sufficiunt. Cum autem operari volueris
per Spiritus prædicti imperatoris in septima hora: non voces pauciores,
quam ad minus vnum ducem, & vnum comitem, qui habent seruos sibi deputatos,
quilibet in ordine suo. Vt autem habeas ad manum nomina aliquorum ducum
& comitum, per quos queas operari: tabulam attende.
[99]
| R. | R. | R. | |||
| Abrasiel | Harmiel | Pasriel | 10 | 10 | 100 |
| Farmos | Nastrus | Venesiel | 10 | 10 | 100 |
| Nestorii | Varmay | Euarym | 10 | 10 | 100 |
| Manuel | Tulmas | Drufiel | 10 | 10 | 100 |
| Sagiel | Crosiel | Kathos | 10 | 10 | 100 |
Hic nunc habes nominatos ex ducibus 5. ex comitibus 10. & numeratos ex seruorum ordine 600. Duces & comites vocantur ex nomine, & sunt satis prompti ad obediendu~ vocanti in omnibus, quæ pertinent ad huius artis ministerium. Cum itaq; per eos operari volueris; scribe in charta munda characteres domini ascendentis domus 12. cu~ ceteris ex more scribe~dis; & in dorso eius scribas istam coniurationem secundum artis præcepta, vt scis.
Deinde subiunctis, quæ sunt ex more artis subiungenda, dic ipsam coniurationem cum forti intentione, sicut oportet: & statim Spiritus vocatti visibiles apparebunt. Arcanum non comiti sed duci committas, nisi forte comitem sine duce vocasti; quod etsi fieri posse non nego, tamen secundum præceptum artis ad minus dux vnus cum comitibus, quod volueris, vocantus est.
Cum has literas aut quaslibet alias acceperis ab eo, qui spiritum ad te misit: cognito signo Barquielis, obserua in eadem hora dominu~ ascendentis & scribe characterem eius cum cæteris ad chartam mundam: & coniurationem scriptam in dorso leges occulte, sicut oportet: & statim spiritus missus apparebit, quem mox vt videris, dic ista verba ad eum.
Mefarym burne; theor alueas casuean cralti lierto aply charmoys. His dictis, spiritus missus propius accedens reuelabit tibi arcanum commissum sibi fideliter. Sed vide, vt sis fortis, constans & imperterritus in omnibus.
CTAVA hora
diei vocatur Iafanym, & spiritus eius principalis appellatur Osmadiel
secundu~ Picatricem in magicis: qui habet sub imperio suo duces 10. comites
100. seruos innumerabiles deputatos non solum ad operationem Steganographiæ
nostræ, sed etiam ad multa experimenta magica. Et dicit Salomon Iudæus
cognomento Hermes, in libro de natura spirituum: quod omnes isti prænominato
Osmadaeli [101]obedientes &
subiecti duces & comites in diuersis transformationibus ad libitum
operantis venire consueuerunt: que~admodum ab operante iussi fuerunt. Sed
iam aliquorum nomina ponamus.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Sarfiel | Demarot | Mariel | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Amalym | Ianofiel | Remasyn | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Chroel | Larfuty | Theoriel | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Mesial | Vemael | Framion | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Lantrhotz | Thribiel | Ermiel | 10 | 10 | 100 | 100 |
Ex ducibus quinque; & ex comitibus 10. iam nominatos in tabula habemus, qui nobis ad omnem operatione~ huius horæ sufficiunt. Cum autem per eos operari volueris in Steganographia: scribe in chartula munda cum characteribus & coniurationibus consuetis: & primo subiunctis subiungendis, dic ipsam coniurationem scriptam, quæ est talis.
Cum literas istas vel quaslibet alias receperit, signo Osmadaelis signatas, is cui mittuntur in arte peritus, præmissis præmittendis, dicat coniurationem præscriptam, & mox spiritus missus visibiles apparebit: quem vt videris, dic: Menason aproysy elmano thulneas assierto mauear veneas cralnoti permason, His dictis, nuncius spiritus arcanum tibi manifestabit.
ONA hora diei vocatur
Karron, & spiritus eius principalis appellatur Quabriel, qui habet
sub suo Imperio multos & pene innumerabiles duces, comites & seruos,
è quibus in ministerium huius artis nostræ Steganographiæ
deputati sunt ex ducibus 10. & ex comitibus 100. qui seruos deputatos
sibi multos habent in ordinibus. In primo ordine [103]sunt
10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto
600. in septimo 700. in octauo 1000. & 80. in nono 90000. in decimo
vero sunt 100000. Sed raro per omnes ordines vocantur spiritus: & si
vocati fuerint: non omnes sed aliqui cum ducibus & comitibus suis secundum
Imperatoris iussionem venire consueuerunt. Dixit autem Raziel magnus in
libro suo de præstigiis & transformationibus, quod istorum spirituum
maximus est numerus: & ordines suos singuli in omnibus ministeriis
& officiis diligentissime custodiunt: & Salomon Hermes Iudæus
de natura spirituum dicit istos apparere solitos in ea forma, quam operans
in arte descripserit, in sua voluntate. Sed nunc iam aliquorum ducum &
commitum nomina exponamus.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Astroniel | Kranos | Trubas | 10 | 10 | 10 | 100 |
| Charmy | Menas | Xermiel | 10 | 10 | 10 | 100 |
| Pamory | Brasiel | Lameson | 10 | 10 | 10 | 100 |
| Damyel | Nefarym | Zaznor | 10 | 10 | 10 | 100 |
| Nadriel | Zoymiel | Ianediel | 10 | 10 | 10 | 100 |
Hic iam habemus nominatos duces 5. comites 10. numeratos, ex seruis eius deputatis 650. qui nobis sufficient. Cum autem in nona hora diei per istos spiritus operari volueris; obserua dominu~ ascendentis, & scribe in charta munda ea, quæ sunt secundum artis institutionem præcepta, & in eius dorso coniurationem.
Quabriel, odiel, amear, cayn alco mean chyr pareos payr peray, thubro menasry. Deinde, præmissis ex more præmittendis, dic ipsam coniurationem, sicut in arte præcipitur: & statim Spiritus vocati aderunt, in quacunque forma volueris, prompti & fideles ad omnia: potiori committe secretum.
[104]
Cum literas has aut quaslibet alias acceperit is charactere Quabrielis consignatas in arte peritus: præmissis præmittendis, dicat præscriptam coniurationem: qua dicta mox Spiritum videbis destinatu~, quem vt viderit, dicat ista verba: Mesraym pasloriel vear reneam cralty thio phroysy ma mear hamorsy. His dictis, Spiritus missus placide accedens dicet tibi commissum arcanum.
ECIMA hora diei vocatur
Lamarhon, & angelus eius supremus appellatur Oriel Imperator magnus
& potens, qui secundum Salomonem Iudæum multos habet sub suo
imperio duces, per quos sunt miranda experimenta in magicis hora diei decima.
Habent autem inter se ordines decem illi duces, & comites illi, qui
ad operationem Steganographiæ [105]deputati
sunt cum famulis eorum. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in terto
30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo
800. in nono 900. in decimo 1000. Nos autem ex primis quinque ordinibus
comites 10. ex vltimis vero duces quinque duntaxat assumentes in operationibus
nostris contenti sumus Si quem delectat pluriu~ nomina scire; vocet vnu~
ex nominatis in tabula, & interroget eum; & audiet, quæcunque
voluerit; & quotquot voluerit scire, perfecte sciet ex illo.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Armosy | Lemur | Xantros | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Drabiel | Ormas | Basilon | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Penaly | Charny | Nameron | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Mesriel | Zazyor | Kranoti | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Choreb | Naueron | Alfrael | 10 | 10 | 100 | 100 |
Habemus hic ex ducibus Orielis quinque & ex comitibus 10. cum seruis sibi deputatis per vices suas in numero 1100. qui nobis ad omnem huius horæ operationem sufficiunt. Cum autem operari per ipsos in hac hora diei volueris; præmissis præmittendis ex more, & scriptis scribendis in charta munda: & ista coniuratione in dorso eius ordinata, fac cætera, vt scis.
Cum literas acceperit amicus cui mittuntur in hac scientia Steganographiæ peritus: faciat omnia quæ sunt secundum artem facienda, & subiungat præscriptam coniurationem, sicut moris est. Et cum viderit Spiritum missum præsentem, dicat hæc verba ad ipsum inter Spiritus potiore~. Camyn aparsy aslotiel omear reneas vean triamy cralty penason. Quibus prolatis, statim Spiritus accedet propius: & manifestabit ei arcanum.
NDECIMA hora diei vocatur
Maneloym, & angelus eius supremus imperator appellatur Bariel, qui
vt Hermes Iudæus scribit, multos sub suo imperio Spiritus habet,
per quos miranda fiunt in hora diei vndecima, in experimentis variis. Ex
his deputati sunt ad operationem [107]Steganographiæ
per ordines suos multi. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio
30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo
800. in nono 900. in decimo 1000. Hi omnes per vices & ordines suos
in ministerium huius artis mittuntur: inter quos sunt duces & comites
cum seruis eorum, multi valde, quorum omnium nomina non est facile depromere,
nec quidem opus est: cum paucorum nomina scire sufficiat, & operans
in arte semper ex vnius relatione spiritus plura aliorum nomina scire possit.
Et nota, quod secundum Razielem, omnes isti spiritus ad voluntarem operantis
se formant & transformant: ita vt in quacunque forma eos videre voluerit,
iubeat ante Coniurationem eo modo quo præcipit ars: & obedient
ei promptissime ad omnia. Sed iam aliquorum nomina nobis sufficientia exponamus.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Almarizel | Menafiel | Almas | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Prasiniel | Demasor | Perman | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Chadros | Omary | Comial | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Turmiel | Helmas | Temas | 10 | 10 | 100 | 100 |
| Lamiel | Zemoel | Lanifiel | 10 | 10 | 100 | 100 |
Hic iam habemus ex spiritibus Barielis nominatos 15. quorum quinque sunt duces & 10. comites, qui habent numerum seruorum 1100. qui nobis pro nostris operationibus vndecimæ horæ diei in Steganographia sufficiunt. Cum itaque volueris per istos spiritus operari, dominum ascendentis cum cæteris obserua, secundum quod in superioribus diximus, & istam coniurationem cum aliis scribe in charta munda, sicut moris esat in hac scientia.
[108]
Ioan. Trith. Abbas Spanh. ordinis diui Benedicti,
fratri Quirino, Monacho Corbeiensi
in Francia, S.
Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus, attendat in primis characterem horæ literis annexum: quo cognito, operetur per dominum ascendentis horæ, in qua literas suscepit, cum cæteris in arte præceptis. Deinde subiungat orationem præscriptam, eo modo & ordine, quibus oportet: & mox spiritus missi apparebunt. Quos vt videris, dicenda sunt ad principaliorem inter eos ista verba: chamerusin maslotiel vear reneas liernoty trismy penason. Cum hæc verba dicta fuerint ad spiritum inter alios potiorem, qui ex habitu & corona facile cognoscitur & semper: alios præcedit: mox reuelabit arcanum in aurem.
[109]
VODECIMA. hora diei vocatur
Nahalon, & angelus eius supremus Imperator appellatur Beratiel: qui
secundum Salomonem Iudæum sub Imperio sub spiritus habt ad diuersas
operationes deputatos pene innumeros. Ex his omnibus deputati sunt ad operationem
Steganographiæ in diuersis ordinibus diuersi. In primo ordine sunt
duces & comites 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto
500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900. in decimo.
100. in vndecimo 200. in duodecimo 300. Hi omnes per vices & ordines
suos cum infinita copia seruitorum ad operationes istius artis deputati
sunt intelligens & perfectus operator in arte, quos & quot voluerit
in hora diei duodecima, poterit aduocare. Omnes autem huius horæ
principes, duces & comites (secundum sententiam Razielis) formas assumunt
ad placitum operantis.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Camaron | Plamiel | Edriel | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Astrofiel | Nerostiel | Choriel | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Penatiel | Emarson | Romiel | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Demarac | Quirix | Fenosiel | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Famaras | Sameron | Hamary | 10 | 100 | 10 | 100 |
Hic iam habemus ex spiritibus Berathielis nominatos numero quindecim, quorum 5. per totidem ordines sunt duces, & decem comites, quibus coniuncti, sunt famuli ad diuersas operationes in secretis magicæ 1100. Cum itaq; volueris per aliquem eorum operari in vltima hora diei, obserua dominum ascendentis ipsius horæ & domum duodecimæ: & characterem vtriusq; cum cæteris necessariis in chartula munda scribe; & in eius dorso istam coniurationem.
[110]
Cum hanc præscriptam oratiunculam aut quaslibet alias charactere Berathielis obfirmatas susceperit in arte peritus: faciat diligenter omnia quæ præcipiuntur in arte; & dicat coniurationem. Cumq; Spiritus, qui sine mora venient, viderit esse præsentes: dicat ad potiorem, qui coronatus incedit: Famerulyn melysno alny vemoby dreary drymes charsony. Hic dictis, propius accedet [111]det Spiritus, dicetque arcanum operanti in aurem fideliter. Sed oportet eum esse constantem, & non timere: quia boni Spiritus sunt, & neminem lædunt in arte bene institutum. Si quis autem imperitorum accedere præsumpserit, non euaderet periculum.
RIMA hora noctis vocatur Omalharien, &
angelus eius appellatur Sabrathan, qui multos alios Spiritus sub se habet,
diuersis operationibus magicis deseruientes temporibus & ordinibus
suis, sicut testatur Hermes Salomon Iudæus in magicis expertissimus.
Ex his ad operationem artis nostræ multi per vices & ordines
suos deputati sunt. In primo enim ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio
30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 70. in octauo
80. in nono 90. in decimo 100. Hi omnes in ministerium secretorum mittuntur
per vices suas & ordines occultos, de quibus nos nec plenam habemus
notitiam, nec loquimur.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Domaros | Ramesiel | Hayzoym | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Amerany | Omedriel | Emalon | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Penoles | Franedac | Turtiel | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Mardiel | Chrasiel | Quenol | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Nastul | Dornason | Rymaliel | 100 | 100 | 100 | 100 |
Hic iam habemus ex Spiritibus Sabrathan duces 5. comites 10. nominatos, qui habent sibi per vices & ordines suos deputatos famulos 2000. Cum itaq; per istos operari volueris, obserua dominum ascendentis, & characterem eius cum cæteris necessarijs in schedam mundam scribe, & istam coniurationem in dorso.
OMnipotens Deus, Creator excelsus omnium, qui per Christum nos Christianos redemit, Zelum sui dedit amoris Catholicis, per lumen fidei credentibus remissionem peccatorum insinuans. Dedit autem liberalissime suum dilectum filium, lumen gratiosum liberare nos omnes credentes de potestate regis Tartarei luctuosi, destruereque carcerem tenebrosum Zabulumque crudelissimu~. Quid nos Christiani passionibus Christi reddere digne poterimus: homines infirmi, sine operibus iustitiæ profitentes Catholicam fidem? Orantes itaque deuotissime te redemptorem nostrum summis laudibus collaudamus, dicentes: laus tibi lumen æternum, omnium Saluator benignissime, qui redemisti nos sanguine tuo. Fragilitatem nostram Zelo amoris tui confirma. Salua nos dulcissime Iesu Saluator, cordibusque nostris Zelum fidei Catholicæ infunde. Sanctus est Zelus tuus: compunctionem operatur in cordibus quærentium te Christe Saluator benignissime. O Lumen æternum, Iesu dulcissime: illumina tenebras seruorum tuorum bonitate solita. Iesu Saluator æterne salua animas nostras: æterna nobis conferas gaudia Christe audi seruos tuos humiles, & omnibus indulge peccata exorantibus. Saluator salua nos miseros, licet indignissimos. Concede nobis Zelum bonum humiliter postulantibus, Amen. Scripsimus 18. Calend. Maij. Anno Domini. M.D.
[113]
Cum acceperit literas is cui mittuntur in arte peritus; obseruet & scribat dominum ascendentis illius hore cum reliqui in hac arte præceptis: & præmissis; præmittendis, dicat præscriptam coniurationem; & statim Spiritus missi visibiles ei apparebunt, quos mox vt viderit, dicat ad potiorem ista verba: chameros burnean aslotiel vear reneas cralty triomy penason. His dictis, reuelabit arcanum in aurem.
ECVNDA hora noctis vocatur
Panezur, & angelus eius appellatur Tartys, habens sub suo imperio principes,
duces, comites & subseruitores multos, quos vocatos ad diuersa ministeria
operantium in occultis naturæ secretis per vices & ordines; suos
mittere consueuit. Ex his duodecim ordines ad nostram scientiam Steganographie
deputati sunt: qui nobis ad omnem operationem sufficiunt. In primo namq;
ordine sunt 10. in secundo 20. in terno 30. in quarto. 40. in quinto 50.
in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in
vndecimo 1000. in duodecimo 100000.
Raro tamen contingit, vt per omnes istorum Spirituum fiat operatio, quia non est opus in altioiibus occupari: cum infirmi nobis ad omnia copiose sufficiant: nisi quis in arte bene institutus & omnino perfectus omnium præcriptorum ordinum principes videre optaret, & eorum nomina scire: ille posset omnes per ordinem aduocare.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Almodar | Permaz | Gabrynoz | 100 | 10 | 100 | 10 |
| Famoriel | Vameroz | Mercoph | 100 | 10 | 100 | 10 |
| Nedroz | Emaryel | Tameriel | 100 | 10 | 100 | 10 |
| Ormazyn | Fromezyn | Venomiel | 100 | 10 | 100 | 10 |
| Chabriz | Ramaziel | Ienaziel | 100 | 10 | 100 | 10 |
| Praxiel | Granozyn | Xemyzin | 100 | 10 | 100 | 10 |
[114]
Hic habemus nominatos ex ducibus Tartys 6. ex comitibus 12. seruos quoq; numeratos per vices & ordines distributos 1320. qui nobis ad experimentum artis hac in hora sufficiunt. Et nota quod (secundum Salomonem & Ratielem) omnem isti duces & principes Tartys beneuoli & promptissimi sunt ad obedientiam: & in quacunque forma iussi fuerint apparere, illam libenter assumunt. Cum itaq; volueris in hac scientia operari: obserua dominum ascendentis cum cæteris, quæ præcipimus, diligenter: & scribe omnia, quæ sunt scribenda cum ista coniuratione.
Cum literas charactere Tartys insignitas susceperit is cui mittuntur in arte nostra peritus: obseruet dominum ascendentis, & faciat omnia & singula diligentissime, quæ sunt facienda, subiungatque solitam coniurationem: & cum viderit spiritus missos esse præsentes, dicat ad principalem ista verba: Chabor massotiel tuseuo reneas porean trismeny penarson. Et cum hæc verba cum forti intentione dixerit ad ducem principalem: statim placide accedens reuelabit arcanum.
ERTIA hora noctis appellatur
Quabrion cuius Imperator & Angelus supremus est Serquanich, habens
sub suo Imperio principes; duces & comites multos per ordines duodecim,
cum multa continua famulorum distinctos. In primo namque ordine sunt 10.
in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in
septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000.
in duodecimo 10000. Ex his, de quoru~ ordine per vices [116]in
ministeerium diuersorum experimentorum vocantur & mittuntur duces,
comites & serui sufficientes.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Menarym | Euanuel | Vanosyr10 | 10 | 100 | 100 | |
| Chrusiel | Sarmozyn | Lemaron10 | 10 | 100 | 100 | |
| Penargoz | Haylon | Almonoyz10 | 10 | 100 | 100 | |
| Amriel | Quabriel | Ianothyel10 | 10 | 100 | 100 | |
| Demanoz | Thurmytz | Melrotz10 | 10 | 100 | 100 | |
| Nestoroz | Fronyzon | Xanthyoz10 | 10 | 100 | 100 |
Hic iam nominatos habemus ex spiritibus Serquanich potioribus duodecim, ex quorum ordine vnum, qui secundu~ vices suas & ducum & comitum suscipiunt dignitate~. Reliqui sex nunquam mutant officium suum, sed semper sunt duces. Qui vero plurium nomina scire voluerit, facile intentum suum per eos, quos nominauimus, consequi potest. Cum itaque per istos operari volueris, obserua dominum ascendentis & eius characterem cum cæteris necessarijs scribe in chartula munda, & in eius dorso istam coniurationem.
DE ecclesiasticis scriptoribus grandem feci Catalogum, quem fraternitati tuæ nuper videndu~ exhibui: nimisqe repente concludens fateor me nonnullos præterisse famosissimos viros: non quod nomini eorum beneficium inuiderem Catalogi, quemadmodum manum pensator tumidus criminatur, verbis stulissimis Catalogum vituperans, qui me existimauit suos homines non memorasse sola ex inuidia, quod est falsissimum. Enimuero conceptionem sanctissime genitricis Dei ego scripsi & affirmaui venustissimã semper fuisse sine næuo originalis excessus, quod tumidus pensator tumide repræhendere volens, dixit, fulgentissimam virginem reatu originalis noxæ (contra catholicam obseruantiam vanissima temeritate) extitisse maculatu~. Temerarium est, beatissimam virginem velle deturpare. Coloniensis autem nominatissimi doctores, volentes insani fraterculi opinionem veritati contrariam extirpare, citatum vanas eum fabulas suas reuocare compulerunt: virginem beatissimã asserentes, confirmantes quoque, statuto debere credi mundissimam, nulloqe tempore (quantu~libet breuissimo) originali foeditati subiacuisse. Tibi hæc, quoniam veritatem amas, scribere volui, quatenus beatissimæ virginis exprobratores deuites. Vale, 16. Cal. Maÿ An. Dn. M.D.
Suscipiens autem literas is cui mittuntur in arte peritus, signum principalis Spiritus attendat, vt sciat, quem debeat secundum horæ vices aduocare. Deinde obseruet dominum ascendentis in ipsa hora, qua literas suscipit, cum reliqua dispositione cæli per duodecim domos Zodiaci, nihil obmittens omnino illorum, quæ præcepta sunt. Dicta coniuratione, cum viderit præsentem Spiritum, dicat sequentia verba: chamerusyn maslotiel vean reneas cralty thyrmo venear penarson. His ad Spiritum principalem dictis, propius mox accedet, & commissum sibi arcanum reuelabit in aurem.
VARTA hora noctis vocatur
Ramerzy, cuius angelus appellatur Iefischa, habens sub suo imperio principes,
duces, comites & ministeriales Spiritus multos: qui instar eorum, quos
in præcedenti capitulo descripsimus, per vices & ordines duodecim
sunt distributi. In prima namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio
30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80.
in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Et ex
his duodecim ordinibus per vices suas Spiritus in ministerium nobis mittuntur
in operationibus artis Steganographiæ de quibus iam aliquos nominabimus.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Armosiel | Rayziel | Lamediel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
| Nedruan | Gemezin | Adroziel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
| Maneyloz | Fremiel | Zodiel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
| Ormael | Hamayz | Bramiel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
| Phorsiel | Iapuriel | Coreziel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
| Rimezyn | Iasphiel | Enatriel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Hic iam habemus ex Spiritus Iefischa duces 6. & comites 12. nominatos, quibus deputati sunt ministeriales 72.60. qui per vices & ordines suos mittuntur in obsequium operantis in arte. Isti autem principes secundum dictum Salomonis Philosophi sunt mulriformes; & quascunque formas iussi fuerint, assumunt. Cum itaque per eos operari volueris in quarta hora noctis, obserua dominum ascendentis & rotam figuram coeli, & fac omnia secundum quod tibi præcipimus, scribens omnia in schedulam mundam, & in eius dorso istam coniurationem.
ARcanum qualecunque tibi pro tempore occurrit, quod velis absentem in hac hora noctis quarta scire: Spiritibus potes secure committere: modo sit tale, quod nec per literas nec per nuncios illi tuto possis intimare. Ea enim, quæ sine periculo vel per literas vel per nuncios intimare possumus, nequaquam intimare ministerio Spirituum debemus. Quicunq; autem Spiritus aduocare propter res leues & arcana, quæ sine periculo per literas aut nuncios intimari possunt, temptauerit; sine dubio damnum & incommodum cum periculo reportabit.
Cum literas charactere Iefischa insignitas susceperit is cui mittuntur in arte peritus; obseruet in primis dominum ascendentis illius horæ cum tota figura cæli, & describat eam in schedulam mundam, & in eius dorso coniuratione~ præscriptam, quam cum, præmissis præmittendis, dixerit, & Spiritus missos ad se præsentes astare viderit: dicat ad potiore~ in ordine sic: chamerusin aphroys aslotiel mean reneas vear tryamo cralti penason. His rite ad principalem Spiritum dictis, ipse accedet propius, & arcanum sibi commissum in aurem illius reuelabit.
VINTA hora noctis vocatur
Sanayfar, cuius angelus primus & supremus imperator dictus est Anasdarhon,
qui habet sub suo dominio principes, duces, comites & ministeriales
multos per ordines & vices duodecim instar priorum distributos: quos
in ministerium diuersarum artium & experimentorum ad operatores rite
institutos mittere consueuit. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in
tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo
80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Et
per hos fit omnis operatio Steganographiæ in quinta hora noctis.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Meniel | Gemarii | Barmas | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Charaby | Vanescor | Platiel | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Appiniel | Sameryn | Neszomy | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Deinatz | Xantropy | Quesdor | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Nechorym | Herphatz | Caremaz | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Hameriel | Chrymas | Vmariel | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Vulcaniel | Patrozyn | Kralym | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Samelon | Nameton | Habalon | 100 | 100 | 100 | 100 |
[121]
Hic iam habemus ex spiritibus Abasdarhon nominatos 40. quorum primi duodecim in ordinibus suis sunt duces, reliqui vero 12. sunt comites: & sunt de quolibet ordine duo, videlicet vnus dux & vnus comes. Habemus deputatos ministeriales 3200. quibus per vices in diuersis operationibus magicis vtuntur. Dicunt autem Salomon & Raziel, sapientes & in magicis expertissimi, quod principes Abasdarhon apparere solent, in quacunq; forma iussi fuerint ab eo qui operatur: quod cum frequenter simus experti: veritate subnixum fatemur. Cum itaq; volueris per ipsos in Steganographia operari in quinta hora noctis: obserua dominum ascendentis, & tam ipsum, quam totam dispositionem Cæli in schedulam munda conscribe cum cæteris quæ docuimus, & in eius dorso istam coniurationem.
Literæ formentur ad placitum.
FIdes Catholica neminem saluat, qui ardorem diuini amoris contemnit Credere & Zelum amoris diuini non habere, nihil omnino conducit redemptioni animæ. Plures autem inueniuntur nunc homines fide gloriante Catholica, sed pauci habent fidei Christianæ opera: sed ociosa fides moritur. Credunt multi, sed mandata Dei paucissimi obseruant. Heu zelus credent debilis: quo habere fortiorem homines etiam increduli possunt, habentqe complures. Poenis cruciabuntur Inferni gentiles hominesqqe, qui non credunt saluatorem nostrum hominem factum omnipotentis filium. Excruciabunt; [122]autem suppliciis grauioribus omnes, qui credunt in mundum venisse Dei filium, hominemqqe factum, zelu redemptionis humanæ: sed Christianam fidem sanctis operibus minime exornant: peccatisqe semper inuioluti mundi honores æternæ beatitudini præferunt; zelantes impias actiones, fideiqqe puritatem prauis moribus contra obedientiam maculantes. Amatores autem Dei, qui habent rectum Christianæ fidei zelum, Deo nihil præferunt, Christum imitantur, peccata fugiunt, diuitias mundi honoresqqe contemnunt. Nunc ergo intendite sermonibus his qui de fide gloriamini, amate Deum: & habebitis mercedem beatitudinis iustitiam zelantes. Si amaueritis vanitates seculi contra honorem Dei, brauium recipietis zelantium iniquitatem, horrores inferni. Scripsi 15. Calend. Maÿ. Anno Domini M.D.
Cum literas charactere Abasdarhon consignatas susceperit is cui mittuntur in arte peritus: mox dominum ascendentis, & totam cæli dispositionem consideret, obseruet & scribat cum tenore coniurationis & aliis necessarijs in schedulã mundam: subiunctisque subiungendis, & dicta coniuratione, cum viderit spiritus missos sibi astantes, dicat ad potiore~ ista verba: Chameron massotiel taseuij renean pornas thilmeuij penason. Quibus dictis mox accedet propius, & commissum sibi arcanum fideliter reuelabit in aurem operantis.
EXTA hora noctis appellatur
Thaazaron, & nomen Angeli eius est Zaazenach, qui habet sub Imperio
suo principes & duces, comites & ministeriales pene innumerabiles,
qui diuersis operationibus magicis præsunt per vices & ordines
suos. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40.
in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in
decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Cum autem eos volueris
vocare, in quacunq; specie tibi placuerit, prompti sunt & omnino obedientes,
sicut testantur prædicti sapientes, & nos sumus experti.
[123]
| R. | R. | R. | R. | |||
| Amonazii | Tuberiel | Pammon | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Menoriel | Humaziel | Dracon | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Prenostix | Lanoziel | Gematz | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Namedor | Lamerotz | Enariel | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Cherasiel | Xerphiel | Rudefor | 100 | 100 | 100 | 100 |
| Dramaz | Zeziel | Sarmon | 100 | 100 | 100 | 100 |
Hic iam habemus ex duodecim ordinibus spirituum Zaazenach duces 12. & comites 6. nominatos cum seruis suis, rite per ordinem deputatos numero 1860. qui nobis in hora noctis sexta ad omnem operationem Steganographiæ sufficiunt abunde. Cum ergo in hac hora noctis operari volueris, obserua dominum ascendentis: & tam ipsum, quam totam coeli dispositionem , cum cæteris necessariis scribe in schedulam mundam & coniurationem.
MEmor esto promissionis tuæ qaam Christo suscipiens Catholicam fidem: voto solenni obtulisti Æterna lætitia, quibus est promissa? Pænite~tibus, an sordidis? Sine dubio promittitur temporales voluptates & gaudia præsentis vitæ intuitu æternæ quietis futur& contemnentibus, æternumqe Deum amantibus. Amatoribus Dei nouimus præmia optima esse promissa: sed amatoribus mundi, Christianisqe reprobis Deus præparauit amarissimas poenas inferni. Qui fidem habet; sed habere diuinum amorem negligit, infidelis est; de fide quoqe frustra præsumit. Diuini Zelator amoris, qui Christianam fidem deuotis ac bonis operibus quotidie exornare non disinit: exercitans se humiliter in artibus pietatis. Vale, 14. Cal. Maÿ. Anno Domin. incar. M.D.
Cum literas acceperit, charactere Spiritus horæ consignatus, is cui mittuntur in arte peritus: obseruata in primis figura coeli, ipsam cum reliquis necessarijs conscribat: ac deinde completis omnibus que ad operationem pertinent, dictaq; coniuratione præscripta, cum Spiritus apparuerit visibilis, dicat: Chamerufi fetion notiel aseuomy rean, badian, laso sear vaobry hastoripeson. His dictis, Spiritus reuelabit arcanum sibi commissum fideliter & secretissimè operanti in aurem.
EPTIMA hora vocatur Venaydor,
cuius angelus & supremus Spiritus dicitur Mendrion, qui habet sub suo
imperio multos alios Spiritus, tanquam principes, duces, comites &
ministeriales; qui ad diuersas operationes in magicis sunt deputati. Ex
his ad Steganographiam & eCius operationes in septima hora noctis deputati
sunt per vices & ordines suos principes, duces & comites cum seruitoribus
suis multi nunero. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30.
in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in
nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Hi omnes
per vices vocantur & veniunt ad operationem.
[125]
| R. | R. | R. | R. | |||
| Ammiel | Ventariel | Rayziel | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Choriel | Zachariel | Tarmytz | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Genarytz | Dubraz | Anapion | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Pandroz | Marchiel | Imonyel | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Menesiel | Ionadriel | Framoth | 10 | 100 | 100 | 100 |
| Sameriel | Pemoniel | Machmag | 10 | 100 | 100 | 100 |
Hic habemus ex duodecim ordinibus Spirituum supremi angeli horæ septimæ noctis Mendrion duces 12. & comites 6. qui nobis hac vice ad omnem operationem sufficiunt cum subseruitoribus suis. Veniunt autem Spiritus isti, vt Hermes Hebræus & Raziel Arabs testantur, in quacunque forma iussi fuerint ab eo, qui secundu~ artem operatur. Qui autem non fuerit in arte nostra perfectus: non obedientiam, sed periculum & incommodum reportabit, si ad operandum accesserit. Tu autem cum in septima hora noctis aliquid per istos Spiritus operari volueris; obserua dominum ascendentis, & totius coeli figuram, quam cum reliquis in arte præceptis scribas in charta munda, inq; eius dorso istam coniurationem.
[126]
Cum has literas consignatas charactere Mendrionis acceperit is cui mittuncur in arte nostra peritus: obseruet dominum ascendentis: & tam ipsum, quam totam dispositionem coeli scribat in schedulam mundam, & in eius dorso coniurationem. Deinde subiunctis omnibus subiungendis, & dicto carmine, mox, vt Spiritus sibi astare viderit, dicat ad priorem hæc verba: Chamerusyn merion nodiel burmy raueto badria sauepo elayreas penason.
Cum hæc vera insonuerit ad eum, qui inter cæteros spiritus apparet esse præstantior: mox ille placide accedens commissum sibi reuelabit arcanum.
CTAVA hora noctis vocarur
Xymalim, & angelus eius Imperator primus & supremus apellatur Narcoriel,
qui habet sub imperio sub multos Spiritus alios, principes, duces, comites
& ministeriales: qui per ordines suos ad diuersos effectus vocantur
ab ijs, qui in secretis philosophie operantur. Et ex his omnibus duodecim
sunt ordines eorum qui Steganographiæ deseruiunt. In primo ordine
sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto
60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo
1000. in duodecimo 10000. Hi omnes ita ordines obseruant suos, vt nemo
tuto per eos possit operari, nisi fuerit in omnibus ad plenum institutus.
Quisquis enim non obseruat debitum ordinem: & se ipsum exponit periculo,
& optato frustrabitur effectu.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Cambiel | Amelzon | Xanoryz | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
| Nedarym | Lemozar | Iastrion | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
| Astrocon | Xernifiel | Themaz | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
| Marifiel | Kanorsiel | Hobrazym | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
| Dramozyn | Bufanotz | Zymeloz | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
| Lustifion | Iamedroz | Gamsiel | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Hic iam habemus nominatos duces 12. & comites 6. per omnes duodecim ordines occulta dispositione constitutos, qui habent sub se ministeriales numeratos XIII. & c c. qui nobis ad omnem operationem octauæ horæ noctis sufficiunt. Cum itaq; per eos in Steganographia octaua hora noctis operari volueris: obserua dominum ascendentis, & tam ipsum quam totam dispositionem Cæli in chartam mundam scribe, & in eius dorso cum cæteris ex more consueris istam coniurationem.
[128]
Literas formemus ad placitum.
O Benignissime Iesu, gratias ogo pietati tuæ
sanctissimæ, qui sanguine tuo genus humanum patri coelesti reconciliasti,
pendens eleuatus in Cruce miserabiliter. Floridam nobilissimi corporis
iuuentutem propter nos vulneribus duris subdidisti, vt hominem viuificares
mortuum. Gratias igitur, quas possumus, redemptori nostro Catholici agamus:
gementes & laudantes memoriam passionis more Christiano saluatoris
generis nostri recolendo. Miserere mei clementissime Iesu, clementiæ
fons pietatis abyssus, gloria sanctorum, lumen supernorum ciuium: tuique
sanctissimi amoris suauissimum mihi gustum infunde. Erue me ex omnibus
calamitatibus meis. Da mihi cordis veram lætitiam, vt exultem in
laudibus tuis, glorificans te: quniam dolore vulnerum tuorum sanasti me.
Quid retribuam clementiæ tuæ, Redemptor meus, viuificator meus?
Compatior tuis laboribus lachrymisque feruentibus, & sanctissimis vulneribus
corporis tui benedicens. Saluator benignissime Iesu gratias immortales
ago, indulgentiam facinorum postulans. Anno Domini M.D. 13. Kal. Maÿ
scripsi hanc orationen
.
Cum literas, qualescunque fuerint, charactere Narcorielis consignatus, acceperit is cui mittuntur in arte peritus: dominum ascendentis eadem hora obseruet, & tam ipsum, quam totam cæli dispositionem, cum reliquis scribat in schedula munda, subiunctisque omnibus necessariis ex more, & dicta coniuratione, cum viderit sibi altare spiritus, dicat ad potiorem ista verba: Medaro Cassotiel va reneas thasny thyrmo thea penason. His dictis, secundum huius artis institutionem, mox spiritus principalis accedet proprius, & arcanum verbum indicabit.
[129]
ONA hora noctis vocatur
Zeschar, & Angelus eius supremus Imperator appellatur Pamyel: qui habet
more præcedentium sub imperio suo multos alios spiritus, bonos &
malos, principes, duces & comites & ministeriales per vices &
ordines eius deputatos, In primo namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in
tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo
80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Nos
autem in operationibus Steganographiæ non indigemus his omnibus,
cum pauci nobis sufficiant.
| R. | R. | R. | R. | |||
| Demaor | Comary | Befranzij | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Nameal | Matiel | Iachoroz | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Adrapon | Zenoroz | Xanthir | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Chermel | Brandiel | Armapy | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Fenadroz | Euandiel | Druchas | 10 | 100 | 10 | 100 |
| Vemasiel | Tameriel | Sardiel | 10 | 100 | 10 | 100 |
Hic iam habemus ex spiritibus Pamielis 18. principes: qui per vices suas aliquando sunt duces, aliquando comites: quorum ordines qui nescierit, frustra in hac arte laborabit. Ministros sibi habent deputatos per vices & momenta horæ 1320. cum quibus operantur mirandos effectus. Cum itaque per eos in nona hora noctis operari in Steganographia volueris, obserua dominum ascendentis eiusde~ horæ, ac totam figuram cæli: & scribe omnia in charta munda, & in dorso ipsius chartulæ istam coniurationem.
Literæ formentur ad placitum.
VLulate mortales qui nunc ridetis: benignitatemque nofiri gloriosi redemptoris grauissimi peccatis horrendisqe sceleribus multipliciter ingratissime spreuistis. Ecce Turcus, Christianorum letalis inimicus, ab Vngaria mouebit exercitum, trucidabit homines more bestiaru~. Transiuit Danubium truculentus, & zelo impietatis quasi igne succensus. Propterea lugete miserrimi, horrenda cæde morituri, in zelo amaritudinis moriemini, quia compræhendent vos delicta vestra. Leges Dei redemptoris vestri benignissimi contempsistis. Propterea hostibus trademini crudelissimis, qui deuorabunt vos quasi locustas. Auditu percepimus, quam crudeliter Turcus Vngariam, Bohemiam, Poloniamqe inuaserit: ciuitates destruxit validissimas: mulieres virginesque consecratas Deo, zelo sanctitatis tenentes castitatem, turpissime stuprauit, horribiliter mactans Catholicos quoscunque homines, instar bestiarum crudelium grassans vbique. Crudelitatem eius horribilem in breui sentietis: Germaniam enim subito turbabit suo exercitu bellicosissimo, nisi generalis principum defensio sine mora resistat. Gementes igitur humilitatem assumite: mores emendate: cum lachrymis Deum orate, quatenus vobis concedat remissionem delictorum, & liberet nos ab inimicis qui nostrum sanguinem maxime sitiunt, Scripsi 13. Calend. Maÿ Anno Domini M. D. Ioan. Trithemius.
Literas vel istas, vel alias quascunque signo Pamielis firmatas, suscipiens is cui mittuntur in arte peritus, obseruet & scribat dominum ascendentis, & totam cæli figuram sicut præcepimus in [131]charta munda, faciatque omnia & singula quæ sunt secundum artem facienda: & dicta coniuratione, cum viderit spiritus missos astare visibiliter, dicat ad potiorem: Chasmeron apornys veto mean ilno vean aplois cralta ilso pamerson. His dictis ad principalem, statim accedet propius, & arcanum sibi commissum in aurem sensibiliter reuelebit.
ECIMA hora noctis vocatur
Malcho, & Imperator eius Angelus supremus appellatur Iasguarim, qui
habet sub suo imperio principes multos, duces comites & ministeriales,
mirãdis & diuersis operationibus magicis deputatos: quemadmodum
Salomon cognomento Hermes in suo secreto Magicæ testatur. Ad Steganographiam
per vices & ordines suos deputati sunt duces 100. & comites 100.
ministeriales multi, vt:
| R. | R. | R. | R. | |||
| Lapheriel | Chameray | 30 | 10 | 100 | 100 | 300 |
| Emarziel | Hazaniel | 30 | 10 | 100 | 100 | 300 |
| Nameroyz | Vraniel | 30 | 10 | 100 | 100 | 300 |
Quamuis autem multi sunt duces & comites ad operationem Steganographiæ in decima hora noctis deputati: tamen cum nobis pauci ad omnia sufficiant; ex ducibus tres, & ex comitibus similiter tres nominatim posuimus in hac tabula: subijcientes [sic] numerum seruorum eorundem per vices & ordines legitime distributum. Qui autem plurium nomina scire voluerit, aduocet vnum ex prædictis, & interroget eum de singulis. Cum vero per istos spiritus operari volueris in decima hora noctis: obserua & fac vniuersa, quæ præcepta sunt, diligentissime scribens omnia in schedula munda, & in eius dorso istam coniurationem, eo modo, quo præceptum est.
IAsguarim apornys vesale moes labiel throe. Tadrys asiel cachylos thubla nailso thirmiel vear. Turiel cralty solmys aslotiel naemes renhar, vear thirmo cralnoti saon dremion lauiel odres, notiel pornys. Pornis mear moab sayr aslotiel lo raytu lian aseuo, Bian eory churio bays astro penason. Deinde subiunctis subiungendis, & dicta coniuratione, sicut oportet: mox Spiritus vocati astabunt.
Literæ formentur ad placitum.
HÆc est prophetia Nicolai Basselii Irbusiensis S. Episcopi, quam vidit in Spiritu. Et dixit: Hæc dicit Dominus pastoribus Ecclesiaru~. Cito peribitis, quoniam calamitas maxima vestrum dominium latu~ dissipabit, totamqe Europam resperget. Væ Ismaelitis, qui tabernaculi foedera rumpunt: quoniam liuore & temeritate pascua rapiunt. Ecce rumpetur dominiu~, quod habetis, nisi poenitentiam ampliorem acceleretis: trademiniqe dilacerandi. Heu tota Ecclesia respersa est pessimis moribus: simulatio inuasit ministros eius: fugite, nolite respicere, desolabimini, eritisqe tractus canibus: totam terra respergent sanguine. Quærite poenitentiã habitatores terræ. Beniamen adolescentulus turbationes experietur. Væ habitatoribus Genesarethi, quæ est Europa: quoniam propter multitudinem peccatorum suorum peribunt sub manibus Bulgarorum. Explicit propheta Nicol. Epis. lr. 12. Cal. Maÿ.
Cum literas qualescunque signo Iasguarim prænotatas acceperitis cui mittuntur in arte peritus: faciat omnia, quæ secundum artem præcipiuntur, & obseruet ordinem planetaru~, scribatq, scribenda. Et dicta coniuratione supra scripta: mox vt Spiritus apparuerint missi, dicat ad priore~ inter eos: Chamerusin othriel arnotiel solais elty. Naeles proy vear sato cralnoti, penason. Hic dictis, statim accedens spiritus commissum sibi nuncium fideliter ac placide reuelabit
[133]
NDECIMA hora noctis vocatur
Aalacho, & Spiritus eius imperator supremus appellatur Dardariel, habens
sub suo imperio multos potentissimos principes & duces: qui præsunt
comitibus & ministerialibus pene infinitis. Sunt autem ipsi duces supra
modum beneuoli, hilares &. iucundi: & delectantur conuersari cum
hominibus. Suntque operantibus in arte bene institutis obedientissimii.
Et nota, quod ducum istorum infinitus est numerus, quia pene totus aer
repletus est: & numerari non possunt. Dicit aute~ Salomon Hermes: &
nos sumus experti, quod inter duces, comites & ministeriales Spiritus
Dardarielis multi sunt boni, vtiles & honestissimi, qui hominibus.
semper prodesse cupiunt, cohortantes eos semper quodam inuisibili magisterio
ad bonum, ad honestatem, pacem, concordiam, ad integritatem fidei, ad amorem
Dei, & obseruantiam mandatorum eius, ad contemptum mundi, ad supernæ
foelicitatis desiderium, & ad omne bonum. Isti sunt boni & sanctissimi
Spiritus, qui Deum amant, venerantur & habent, qui delectantur esse
cum hominibus sanctis & Deum timentibus, quia sunt eis protectores
deputati à Deo Creatore omnium. Alij autem sunt mali & pessimi
apostatæ á Deo, omnium bonoru~ inimici, qui continue temptant
mortales, & insidiantur hominibus. Et quicquid boni Spiritus ad honorem
Dei instituunt, hoc isti semper destruere & reuocare conantur. Et aer
isti malignis Spiritibus plenus est: inter homines currunt & discurrunt
inuisibiliter, semper incitantes eos ad malum: & incautos secum trahunt
ad infernum. Per istos malos Spiritus Dardarielis fiunt infinita maleficia,
non solum apud Christianos, sed etiam apud infideles: & maxime, decipiunt
mulierculas ad malitiam promptiores. Et quicunq; per eos maleficijs insistere
voluerint, erunt in malis super omnes alios maleficos potentes & æterno
incendio digni. Nos autem qui non malum, sed bonum & [134]docere
& operari semper pro viribus cupimus; non ex malis, sed ex bonis Spiritibus
duces nobis nuncios paucos ponamus.
| R. | R. | R. | R. | ||||
| Cardiel | Masriel | Nermas | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Permon | Hariaz | Druchas | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Armiel | Damar | Carman | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Nastoriel | Alachuc | Elamyz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Casmiroz | Emeriel | Iatroziel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Dameriel | Naueroz | Lamersy | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Furamiel | Alaphar | Hamarytz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Ex bonis itaq; spiritibus Dardarielis duces hic nominauimus quatuordecim, & comites septem, qui nobis ad omnem operatione~ Steganographiæ pro vndecima hora noctis sufficiunt cum seruitoribus eorum multis & pene infinitis. Cum itaque per aliquem vel aliquos eorum operari volueris: fac omnia quæ sunt in arte Steganographie præcepta: & postquam compleueris omnia, dic istam coniurationem cum attentione.
DOminus noster Iesus Christus, mitissimus animarum nostrarum saluetor, promisit nobis foelicitatem æternæ consolationis, si mandata eius puro semper corde obseruemus. Tu ergo charissime frater custodi mandata Dei & sanctæ regulæ, diligenter: quia nisi omnia vsqe ad mortem inuiolata seruaueris, quæ omnipotens Deus tibi mandauit: morte peribis æternae. Idcirco tadidi tibi formam & legem religiosæ & sanctæ conuersationis. Caue igitur diligenter, ne cor tuum per amoris desideriu~ alicui creaturæ mortali dederis possidendum: quia nemo venit ad illa suaprema gaudia, nisi qui mundam pro Deo contemnit. Iterum ergo per has meas literas te hortor, vt amicum charissimum: monitiones meas, quas feceram, obserues tibi. Me enim foelicem existimo, cum scripsero aliquid boni isto sacro tempore maxime ad ædificandu~ de modo bene viuendi, quo te semper melior efficiaris. Idcirco nunc iterum tibi scribo in bonum tuum: quia non minus periculum tuum, quam meum timeo. Sed oro: semper vigila, in timore Dei proficiens quotidie, & viuens innocenter, nulli nocens, in sanctoque proposito omnino perseuerans. Non confidas tempori, non fortunæ non ætati: quia nihil sunt, nisi sumus. Reuera ego te diligo syncere in Christo Iesu orans, vt ipsemet tibi quoqe sim dilectus, disponat, & qui absens sum tibi corpore, præsens semper in spiritu existam. Vnde cum tui memoriam iugiter habeam in orationibus meis: ne tu mei obliuiscaris, te vehementer oro. Vale. 12. Calend. Maÿ Anno M.D.
| R. | R. | R. | R. | ||||
| Adoniel | Marachy | Hardiel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Damasiel | Chabrion | Nefrias | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Ambriel | Nestoriel | Irmanotz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Meriel | Zachriel | Gerthiel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Denaryz | Naueriel | Dromiel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Emarion | Damery | Ladrotz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
| Kabriel | Namael | Melanas | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Hic iam habemus ex bonis spiriribus Sarandielis duces 14. & comites 7. Cum multis seruitoribus eorum, qui nobis in duodecima hora noctis ad omnem operationem sufficiutur. Cum itaque volueris operari per eos in vltima hora noctis: obserua & fac omnia quæ præcepimus, diligenter: & postea dic coniurationem.
Literæ formentur, vt placet.
O Miser homo, & vere miserabilis, cur non attendis omnium temporalium instabilitatem? & cur te non moriturum breui cogitas? Memento, quod primus homo promeruit: quod mandatum violauit. Vtinam, sicut optauit Balaam, moriatur anima nostra iustoru~ morte, vt contemnentes voluptates præsentes, & vanos mundi honores, simus immaculati custodientes nos ab omni peccato. Sed non curamus, quousque tandem horrenda vincula mortis incidimus, cruciandi in perpetuum. Foelicem illum existimo, qui ista præcogitat. [137]Igitur ô homo proÿce mundum sicut fecit Dei filius: & cogita, quanta ex eius amore mala nos sequantur. Multa enim pericula nobis ingerit: & quoniam suis amatoribus est damnabilis, merito contemnitur. Vere est dignus æterna morte amator mundi. Quid tibi prodest iste mundus, miserabilis homo? qui du~ amatur, fugit: dum præsens est, transit: dum exaltat, dei joit: dum blanditur, decipit: dum floret, arescit: du~ amatores suos emittit, ad perpetuas miserias transmittit. Anno M.D. 12. Calend. Maÿ.
Acceptis literis & cognito signo Spiritus principalis, peritus in arte faciat, quæ sunt ex more facienda. Dicta deinde supra scripta coniuratione secundum artem, apparebunt Spiritus, commissum fideliter reuelantes.
VICVNQVE ad huius artis
nostræ occultæ scientiam accedere desiderat: quicunque operari
per eam mirabilia & multis commodosa periculis optat: in primis oportet
eum ornatum esse virtutibus, & conscientiæ mundæ, ac voluntatis
bonæ, ad Deu~, ad seipsum & ad proximum: ne sit inclinatus ad
nocendum alicui, neque commercia turpitudinis quærat. Deinde necesse
est, vt sit bonis artibus literarum aliquantulum imbutus, & maxime
in scientia astrorum, vt sciat generales motus, cursus, discursus, mutationes,
ordines, naturas, situs, ortus, occasus, & effectus stellarum, signorum
& planetarum: quia sine istorum competenti scientia nemo potest ad
huius artis promfunda habere accessum. Consequenter necesse est, vt præceptorem
habeat in arte perfectum & expertum: quia non, nisi paucis & in
multis eruditissimis, & maxime in magicis peritis ad hanc scientiam
venire sine præceptore, possibile credimus. Oportet autem præceptorem
non solum in scientia esse probatum & expertum sed etiam fidelem, probum
& Deum timentem: quia quanto fuerit cum Deo in bona conuersatione purior,
tanto erit in huius scientiæ operatione securior: Spiritus enim virtutibus
obtemperant. [138]Cum itaq; ad hanc
artem quisquam accessurus est, accipiat eum præceptor, & ducat
in locum aliquem secretum & mundum: sit tempus tranquillum & serenum,
& luna in oppositione completa, sole clare splendente: & sit Mercurius
in ascendente coniunctus Veneri aut Ioui, si fieri potest: sintq; Saturnus
remoti & Mars: quia si ipsi aut alter eorum fuerint cum ascendente,
non eri-institutio perfecta. In primis iurabit instituendus in arte hoc
iurat mentum:
Ego N. iuro & promitto per virtutem omnipotentis Dei, per sanguinem Domini nostri Iesu Christi, per resurrectionem mortuorum & extremum iudicium, & per salutem animæ meæ in fide sancta catholica omnipotenti Deo, beatæ Mariæ virgini, omnibus Sanctis, & tibi N. quod hanc artem Steganographiæ omnibus diebus vitæ meæ occultam fideliter seruabo: nec docebo illam aliquem sine tua voluntate & consensu. Insuper in eadem virtute iuro & promitto, quod hac scientia non vtar contra Deum & eius mandata: nec contra Ecclesiam sanctam Romanam & vniuersalem seu ministros eius, neque contra iustitiam æquitatem. Sic me Dcus adiuuet, & sic saluet in extremo iudicio.
Deinde præceptor legat sequentem coniurationem in lingua mystica, & interpretetur eam, & omnes coniurationes in hoc opere contentas, coram discipulo: ne suspicetur, aliquid esse diabolicum, superstitiosum aut Deo contrarium, vel pactum cum dæmonibus implicite vel explicite quomodolibet latenter esse absconditum.
[139]
Coniuratio Generalis ante accessum ad artem à Magistro dicenda.
MEsari cosmeniel archea sameor critas.
Dricho mosayr vsio noes veso tureas.
Abrithios naselion pyrno chyboyn ormon.
Ceruali myrbeuo lian saueao sayr.
Rhymano caue iapion nospiel saseuo rhaony.
Naty thirpolian ionayr chuleor nefris.
Mistriona nayr dauosy tyuamo turmy.
Pleon nomeato turias bresne nasephon
Adion sayr catros chyrosny aschyon ermy
Otyel layr romays theory naias atreuo.
Aliar measco trisna vseori iesaschor.
Bios pailon rauemy sear astro penason.
Er postquam magister artis huius discipulo suo explanauerit omnium coniurationem
spirituum, ordinem & seriem: aperiat sibi arcana secretissima scientiæ
huius, quæ nec scripta sunt, nec scribenda; prohibens sub iuramento
præstito, ne illa reuelet alicui quamdiu vixerit, nisi dignis &
in arte iuratis; nec scribat ea quouis modo vel causa. Deinde doceat eum
naturas, nomina, loca, numeros, officia & proprietates omnium Spirituum,
qui ad hanc sunt artem deputati: quomodo, quando, & vbi per eos sit
operandum: & reliqua arcana, quæ ad huius artis perfectionem
pertine~t; de quibus non est scribendum.
1579. Trithemius, Steganographie: Ars per occultam Scripturam animi sui voluntatem absentibus aperiendi certu, 4to, Darmst. 1621 (Written 1500. First printed edition: Frankfurt, 1606.) ------------------------------ British Library, printed books Shelf mark: 819 e 14 Author: J. Tritheim Title: Steganographia: Hoc est: Ars per occultam, etc. Place and date of publication: 1621